라틴어 문장 검색

Ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis, et corusci thoraces, longe prospecti, adesse regis copias indicabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 1:2)
Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut acciderat) collisam sterneret plebem, venam quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:1)
Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
A iure tamen iustitiaque crebro discedens, ferreus cognitor erat uno quasi praecipuo tolerabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:1)
Praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi diritate pari quod pondus paulo minus habuit species ferrea, quam ille firmarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 4:1)
Deinde collisae in modum rostratarum navium acies, trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:1)
Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:2)
Ferrea parcenti castigo tubera morsu, Aspera plano, seco longa, foranda foro.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:5)
cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat;
(아풀레이우스, 플로리다 12:8)
"Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel Argo et oculeum totum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:18)
illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam impetu meo collido atque disturbo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:3)
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
ferreus est, qui non conpatitur;
(ARCHIPOETA, I86)
Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te, qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret vel sine nostris litteris disceret.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 1:5)
Quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram graviter conlisisti.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION