라틴어 문장 검색

in medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iucunda ludentum naufragia collidunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 19:1)
Tertius horrentem zephyris laxaverat annum Phoebus et angustum cogebat limite verno longius ire diem, eum fracta impulsaque fatis consilia et tandem miseri data copia belli, prima manu rutilam de vertice Larissaco ostendit Bellona facem dextraque trabalem hastam intorsit agens, liquido quae stridula caelo fugit et Aoniae celso stetit aggere Dirces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권1)
iuxta gemini, nunc Euneos ante et nunc ante Thoas, cedunt vincuntque, nec umquam ambitiosa pios conlidit gloria fratres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권172)
quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
teloque orantem multa trabali Ennius teloque trabali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2941)
adversi in tergum sulmonis ibique frangitur 'tergum' pro 'tergus' dixit - Sallustius tergis vinciebant pro 'tergoribus' - , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam - ut 'frangitur' sit 'conliditur' - fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4101)

SEARCH

MENU NAVIGATION