라틴어 문장 검색

comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
veris principio huius, dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 445:1)
cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo quod comitia turbaret, intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:1)
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 673:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
. . . Periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 210:2)
Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quidem gerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 293)
item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION