라틴어 문장 검색

At bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 13:5)
Quae vero externo artificio aluntur animisque hominum installantur susurronum et famigeratorum sermonibus aculeos habent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:22)
Postquam colonia adoleverit et robur acceperit, tempestivum erit mulieres submittere ut colonia ex sese propagetur, nec semper ab externis pendeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:54)
Negari non potest quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas vel promovendas vel deprimendas plurimum possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:2)
Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promovere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:6)
Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:8)
Secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:5)
Postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, iuvenes gratia et popularitate pollent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:29)
Mores hominum externi vestibus eorum similes esse debent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:36)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장14)
Tendit in externas ire tenebras
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 3:1)
Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:7)
Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:5)
Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION