라틴어 문장 검색

Quoniam vis Lunae ad mare movendum est ad Solis vim consimilem ut 6-1/3 ad 1, & vires illae sunt ut densitates corporum Lunae & Solis & cubi diametrorum apparentium conjunctim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 48:2)
erit vis & efficacia tota particularum omnium, ad Terram circulariter movendam, quadruplo minor quàm vis tota particularum totidem in AEquatoris circulo AE, uniformiter per totum circuitum in morem annuli dispositarum, ad Terram consimili motu circulari movendam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 57:5)
Et si distinguatur idem in figuras innumeras Ellipticas concentricas & consimiles, APEp, BQbq, CRcr, DSds, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:2)
quoniam figurae consimiles sunt, vires Solis & Lunae, quibus puncta aequinoctialia regrediuntur, efficerent ut figurarum reliquarum seorsim spectatarum puncta eadem aequinoctialia eadem cum velocitate regrederentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:4)
taedia consimili fieri de carmine vobis, quidque petam cunctos edidicisse reor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 72)
et, quia consimilem luserat Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 594)
Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 287)
Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico, Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 46)
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro, Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 416)
aut quid comminiscar?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 29)
Huiusmodi res semper comminiscere, Ubi me excarnifices.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 68)
sed, quod magis credendum siet, Id quod est consimilis moribus, Convincas facile ex te natum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 344)
Aliquid tulisse comminiscentur mali Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 196)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION