라틴어 문장 검색

commixtum clamorem ex inpugnatione, et morte reginae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6181)
'con- cretam' vero utrum 'quae concreverit', an commixtam dixit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3174)
magno commixtus corpore fetus pro 'corpori', ut "haeret pede pes", item alibi "et magno se corpore miscet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3271)
licet possimus accipere, commixtus terrae magno suo corpore, id est aetherio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3272)
Egone inquit ille, miror Antiochum hominem in primis acutum non vidisse interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 16:7)
nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:2)
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis excoquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권527)
Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:3)
est et in obscenos commixta tragoedia risus, multaque praeteriti verba pudoris habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1191)
Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 397)
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, - ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, - et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:12)
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:11)
insequitur commixta grandine nimbus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:2)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION