라틴어 문장 검색

quod et Plato videtur astruere qui dicit, quod cum de effluxione fontium non aliarum quarumlibet rerum, sed ipsarum stellarum, fuerint animae corporibus commodandae, quicquid de ipsis fontibus stellarum ebullit, hoc intellegi debere stellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 516)
sed aut abutitur nomine aut illi inputat, propter quam factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 792)
nam ea, quae ex pluribus constant, numeri sunt tantum pluralis, ut 'cancelli, scopae, bigae', licet abutantur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1923)
stipula stipulae nomine pro culmo abutitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3154)
plantae immittuntur plantis abutitur pro surculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 801)
'morbo caeli', quia cor- ruptus aer morbi causa est, ut ipse "corrupto caeli tractu". et 'tabo' abutitur pro pestilentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4787)
fucus est genus cerae, qua pro glutine abutuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 395)
I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:1)
Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 36:1)
Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:4)
nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)
Una ex re satis praecipit, ut, quicquid sine detrimento commodari possit, id tribuatur vel ignoto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:6)
quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis nulla re egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:6)
invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum ceteris commodandi favetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 207:2)
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION