라틴어 문장 검색

nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exsolvere caedis electos iuvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:1)
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0121)
Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:18)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
nulla vi foret usus enim, quae partibus eius discidium parere et nexus exsolvere posset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:6)
' scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:15)
primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:5)
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:1)
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai et lapis oppressus subitis e frugibus asperAE nec, tam contextae cum sint, exire videntur incolumes posse et salvas exsolvere sese omnibus e nervis atque ossibus articulisque, quod si forte putas extrinsecus insinuatam permanare animam nobis per membra solere, tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:7)
primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:3)
quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:17)
Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:2)
Aes alienum Augustus cuiusdam senator is cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 23:1)
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION