라틴어 문장 검색

Batnae municipium in Anthemusia Macedonum manu priscorum, ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit , ad commercanda quae Indi mittunt et Seres, aliaque plurima vehi terra marique consueta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 3:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 3:1)
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 8:1)
Mox dicta finierat, omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 16:1)
Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 8:1)
Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:1)
Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 30:1)
Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 1:1)
Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur absens et inauditus, in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 15:1)
Unde apparebat quod si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus largiretur ut suum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 3:2)
Id ubi, urgente malorum impendentium mole, confessus est proximis, succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se (quod numquam fecerat) aperte demonstrans, illi in assentationem nimiam eruditi, infatuabant hominem, nihil esse ita asperum dictitantes, quod praepotens eius virtus, fortunaque tam vicina sideribus, non superaret ex more.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 2:1)
Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna flatu tandem secundo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 1:1)
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 1:1)
ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION