라틴어 문장 검색

qua me hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros referendae gratiae.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 9:4)
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:2)
sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:1)
metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:2)
illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 9:1)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam . quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 68:1)
nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:1)
nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:2)
nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:4)
non est , iis quae difficillimus haereant aliquas apponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:2)
ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 125:2)
hac instamus, inculcamus, infigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:5)
quod ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito diceret, hasta humero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id , offensatioue illa commoneretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 277:2)
loqui ita demum , si in causis publicis, in quibus multi sunt indices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 277:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION