라틴어 문장 검색

ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 16:1)
ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:5)
alter consul Apuleius in Nequinum oppidum circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 110:1)
qui ubi redierunt rettuleruntque eo se unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 485:1)
etiamne circumsedebimur inquit in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 504:1)
cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, tribuni militum, virtute et opera evasit, qui cum ccc militibus eruptione facta hostes in se converterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha7)
Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 94:1)
mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 94:2)
ibi castra communita, et quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 249:1)
pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 454:2)
Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu hostium acie derecta potestatem pugnae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 499:1)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 652:2)
virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 156:1)
dictator in Larinati agro castra communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION