라틴어 문장 검색

communire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장4)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
" Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus servatus et libertas spiritu potior.
(세네카, 행복론, Liber II 159:3)
haec quoque est meritis tuis defensa tellus:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:42)
Sic M. Cicero decessit, uir natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:7)
maternis laudor lacrimis urbisque querelis, defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1136)
limes mihi carminis esto Oedipodae confusa domus, quando Itala nondum signa nec Arctoos ausim spirare triumphos bisque iugo Rhenum, bis adactum legibus Histrum et coniurato deiectos vertice Dacos aut defensa prius vix pubescentibus annis bella Iovis teque, o Latiae decus addite famae, quem nova mature subeuntem exorsa parentis aeternum sibi Roma cupit, licet artior omnis limes agat stellas et te plaga lucida caeli, Pleiadum Boreaeque et hiulci fulminis expers, sollicitet, licet ignipedum frenator equorum ipse tuis alte radiantem crinibus arcum imprimat aut magni cedat tibi Iuppiter aequa parte poli, maneas hominum contentus habenis, undarum terraeque potens, et sidera dones.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권4)
- ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 346:1)
is opportunus visus locus communiendo praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:2)
confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:1)
admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:1)
Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 452:2)
laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 5:1)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
id Galli fortunae suae omen rati adiuvere ut quem primum in terram egressi occupaverant locum patientibus Saluis communirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 388:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION