라틴어 문장 검색

Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 51:2)
Sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 357:2)
cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 307:1)
advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 707:1)
eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 322:1)
Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 603:2)
interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 350:1)
in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 368:2)
eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 664:1)
postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 626:1)
victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 656:1)
aperitur apollo nauticum verbum, quotiens cedente eo quo inpeditur aspectus, aliquid patescit, ut portusque patescit iam propior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2754)

SEARCH

MENU NAVIGATION