라틴어 문장 검색

idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesivere, quod acer spiritus ac visnec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certodiffert sermoni, sermo merus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장27)
illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,hoc stabant, hoc sunt imitandi;
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장12)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:24)
Ego enim neminem nominabo nec veteris comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:2)
nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V75)
Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 11:1)
Adfero ad vos, inquit, δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 15:2)
Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:1)
Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:2)
vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:7)
Aristophanes vetus comicus in comoedia Cocalo sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 5:1)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
Morem vero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 16:2)
est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION