라틴어 문장 검색

legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !
(세네카, 행복론, Liber V 94:2)
impunitatis genus est iam non habere poenae locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:6)
Si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 119:3)
facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum, sed conscientiae tuae purgatione praelata 2 petere dignaris culpae calentis impunitatem, sub condicione concedo:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 1:2)
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:1)
Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:22)
quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 5:1)
sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in perpetuum abroganda, nec te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas - i, lictor, deliga ad palum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 96:1)
et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter susceptam neglectamque timerent, ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 403:1)
et Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, omnia, ne id feret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 421:1)
de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 206:2)
is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 639:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION