라틴어 문장 검색

dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et spiritus raperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장4)
quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장5)
atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장9)
quod ille ut proditionis pretium aspernatus addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non potest':
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장5)
At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장1)
nullum interim subsidium aspernandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장8)
iam de Armenia concessum, proxima trahi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장6)
et venientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장2)
quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem actam novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum aderat pecuniae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장4)
Montanus patri concessus est, praedicto ne in re publica haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장4)
sed quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tribuuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 3:1)
magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 3:1)
inesse quin etiam sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum aspernantur aut responsa neglegunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 2:1)
si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:1)
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION