라틴어 문장 검색

adfatvr ivlum non ita, ut Iulus audiret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6374)
sane notandum 'adfatur' atque 'infit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 102)
nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset adfatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장9)
Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, extitisse repente et eum affatus esse, qui arabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 73:4)
*θεοφράστου περι` φιλοτιμίασ adfer mihi de libris Quinti fratris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 8:9)
ad ea quae dixi adfer si quid habes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 7:15)
huic tu [huic tu] malo adfer consolationes, si ullas potes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 12:2)
sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:11)
accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 5:1)
omnēs Iūnōnī supplicāvērunt et conclāmāvērunt ‘bene verruncet!’ deinde cēnam sūmptuōsam ā mātre tuā parātam ēdimus.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae29)
Plausum post hoc automatum familia dedit et Gaio feliciter conclamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:1)
Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:3)
Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in mare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:16)
blanditias molles auremque iuvantia verba adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:121)
conclamat 'fixisti pectus amicum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 153:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION