라틴어 문장 검색

Aliter enim adolescentes peregrinabuntur cucullati et foras prospicient parum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:5)
Huius areae aedificia ex utroque destinentur cameris et conclavibus secretioribus, latus autem transversum porticibus etiam secretioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:6)
Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:7)
Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:12)
Sint autem conclavia illa rebus curiosis omnigenis et spectatu dignis referta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:13)
Tum parietaria lutea, quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo solario siti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:11)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장16)
cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:11)
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:1)
modo balineum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장29)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime . . . conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장18)
Eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장18)
lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장21)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori iniecta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION