라틴어 문장 검색

erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est, sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 4:4)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 2:4)
Scire igitur oportet, omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 2:1)
Ex leguminibus vero valentior faba, vel lenticula, quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:1)
et ex iis, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et et frigescit, quoque celerius ex ea legumina percoquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 12:14)
Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 13:1)
sed si concocta est, plus alat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 13:2)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXV De his quae stomacho aliena sunt. 1:1)
Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia jurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 1:1)
ne plus assumat, quam concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 12:2)
Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 12:3)
Cibi vero esse debent ex iis, qui facile concoquuntur, qui maxime alunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 6:4)
idque aliquamdiu faciendum, sed jejuno, quum bene jam concoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 9:5)
Cibi quoque assumendi sunt frigidi, qui potius difficulter concoquuntur, quam facile vitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION