라틴어 문장 검색

7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장9)
erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장5)
At si neque vis neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장50)
Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장51)
Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장7)
Cibi vero esse debent ex iis, quae facile concoquantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장31)
idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장37)
Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장46)
Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장49)
cerae, resinae pineae, singulorum P. XXXV . . . spuma argenti concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장139)
Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum P. 1;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION