라틴어 문장 검색

exercitus alter Nympharum incedunt, acies formosa Dianae, centum Taygeti, centum de vertice Cynthi et totidem casto genuit quas flumine Ladon.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:127)
Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:3)
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:1)
non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:4)
anguem enixa mulier et alia in concubitu mariti fulmine exanimata;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장6)
ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장5)
ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit quam os eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장6)
hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora influxit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 2:2)
nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 4:1)
est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:2)
ad duodecimum a Cremona (locus Castorum vocatur) ferocissimos auxiliarium imminentibus viae lucis occultos componit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장4)
separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장4)
huc introire nisi necessario et caste religio est, concepta opinione ueteri, quasi temere adeuntibus horror quidam et metus obiciatur, sed et mox confirmata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 6장 1:2)
illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:3)
secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in uicem incestarent coram ipso, ut aspectu deficientis libidines excitaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 43장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION