라틴어 문장 검색

Itaque, cum bellum istud quod regi suo gerendum erat nihil aliud esse quam ut se a periculis imminentibus liberaret, sperare regem suum Henricum non minore studio et affectu ad conservationem status eius concursum, quam ipse Henrico ad adeptionem regni sui concurrisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:26)
Tandem vero incidit in quendam in quo omnia quae requiri videbantur concurrebant ad ducem Eboraci repraesentandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:5)
Minime vero dubitare quin fines extreme occidentales et orientales Angliae in tam iusta caussa concursuri sint, quidquie universa ista (si quis recte rem intelligeret) pro regis servitio et bono facerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:3)
Iam vero bullae hae frequenti agitatione concurrere coeperunt, ut in superficie aquarum facere solent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:2)
Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:4)
et similiter de caeteris naturis, quae in auro concurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:10)
26. Acetum forte, et omnia acida, in membro ubi non sit epidermis, ut in oculo, lingua, aut aliqua alia parte vulnerata, et cute detecta, dolorem cient, non multum discrepantem ab eo, qui inducitur a calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 64:1)
Itaque similiter et in animatis cient dolorem et in non animatis divellunt partes et consumunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:2)
Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod intervallum loci, in quibus ista virtus sive actio haeret in medio inter duo illa corpora quae motum cient.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:7)
levi contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putavit);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:6)
In illo enim, modo evitetur corpus inimicum, corpora etiam non admodum cognata concurrunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:12)
fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:14)
Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:10)
Quod si viri etiam iudicii profundiores et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id quod Scriptura dicit contingit, nomen bonum instar unguenti fragrantis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:8)
Similiter existunt quidam futiles et vani qui, cum aliquid vel sponte procedit vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vertere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION