라틴어 문장 검색

Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret.
(카이사르, 아프리카 전기 59:7)
Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore adverso resisterent vique continerent milites ne iniussu imperatoris concurrerent, nec quicquam proficerent.
(카이사르, 아프리카 전기 82:5)
Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:1)
Celerrime fortissimeque contra illo remigante naves adversae rostris concurrerunt adeo vehementer ut navis Octaviana rostro discusso ligno contineretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:3)
Committitur acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:4)
Concurritur ad Cassium defendendum:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:1)
Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:1)
reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:6)
Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:3)
Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites—hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
(카이사르, 내란기, 1권 7:12)
Quo cognito signum dari iubet et vasa militari more conclamari.
(카이사르, 내란기, 1권 66:2)
Conclamatur ad arma, atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
(카이사르, 내란기, 1권 69:7)
Concurrebant legati, centuriones tribunique militum:
(카이사르, 내란기, 1권 71:4)
Concurrunt equites inter se;
(카이사르, 내란기, 2권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION