라틴어 문장 검색

viderat Inachias rapidum glomerare cohortes Bacchus iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권65)
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권105)
quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 326:1)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
concursantesque cum atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 96:2)
et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 527:1)
fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 348:1)
inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 358:1)
ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 208:1)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
glomerant pro 'involvunt'. alias pro 'in unum contrahunt', ut quem circum glomerati hostes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1552)

SEARCH

MENU NAVIGATION