-
mox et sublime tribunal par sanctum carumque sibi supereminet aequo iure potestatis, consistunt aggere summo conspicuae populosque iubent adstare frequentes, concurrunt alacres castris ex omnibus omnes, nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo intercepta sinu per conceptacula sese degeneri languore tegat, tentoria apertis cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis marceat obscuro stertens habitator operto.
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 1209)
-
illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:11)
-
Degeneres animos timor arguit:
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:8)
-
Angustam amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis vexet eques metuendus hasta vitamque sub divo et trepidis agat in rebus.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 21)
-
age iam, meorum finis amorum, (non enim posthac alia calebo femina) condisce modos, amanda voce quos reddas:
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 118)
-
igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:1)
-
egregia res est mortem condiscere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 9:2)
-
Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut . Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:3)
-
Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 26:2)
-
at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 12:4)
-
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
- (세네카, 아가멤논 7:16)
-
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
- (세네카, 아가멤논 17:11)
-
"poenae se praeparauit et ex quo peccare coepit, cadere condidicit."
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:13)
-
multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.
- (세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:8)
-
nec crebro illis minatur (contundet enim animos et, quid- quid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri) nec licentiam vagandi errandique passim concedit.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:2)