라틴어 문장 검색

Absoluta enim et suprema potestas seipsam constringere non potest, neque, quod natura revocabile est, figi potest, non magis quam si quis testamento suo declaraverit quod si testamentum novum conderet illud irritum esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:12)
Ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas, judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum denique quos composuisti nobili varietate, etiam hoc ad ejusdem regis exemplum addas, ut cures Historiam Naturalem et Experimentalem, veram et severam (missis philologicis), et quae sit in ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco describemus, congeri et perfici:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:17)
Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:5)
Phaenomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 5:2)
hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem ejus generis quae possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:3)
sed in ambitionem et vanitatem sectae condendae et aurae popularis captandae nimium propendebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:18)
ut eae scilicet ab experientia certo ordine excitentur et rursus condantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:7)
alia ejus, quae collecta est ad informandum intellectum in ordine ad condendam philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:11)
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:1)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
Dei exemplum in hac re pro praecepto sibi sit, ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat iustos iuxta ac iniustos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:24)
Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:2)
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos Eius ad interitum iuxta concurrere ritum, Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:7)
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:19)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION