라틴어 문장 검색

Dux itaque vitae suae diffisus, nec precibus suis aut ullis pretiosis donis videns se quidquam proficere, Baldewinum a turri remisit, se per fenestram funiculo a solio laxans exivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:4)
Turci ergo videntes se nihil profecisse, et adhuc in copiis suis confidentes, obsidionem circa praedictam urbem constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:11)
His visis stupefacti et vitae diffisi, subito in unum convocatis equitibus ad latus suum, bellum se committere, et tot millium vires non posse sustinere profitentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:3)
In cujus [0473D] gratia confidentes impios et incredulos impetere non dubitemus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:12)
» Solymanus gavisus et confidens in responsis tam potentissimi regis et in virtute illius, amaritudinem, quam graviter in corde tenebat, et omnem rem ex ordine retulit, quodque viva voce non poterat, litterarum assertione memorabat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:9)
Godefridus vero dux et Robertus, viros sic videntes expavescere, nec qui praecederent invenientes, eo quod diffidebant de promissione Turci, [0489D] haec machinamenta dolum arbitrantes, nimium spiritu infremuerunt, sic universos solamine reficientes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:4)
Plurimi Turcorum videntes caedem gravissimam quae fiebat, et quia tota urbs armis et viribus Gallorum redundabat, vitae diffidentes, e turribus et praesidiis civitatis fugientes, ad montana contendunt, notitia viarum perplexarum, ubi praesidium magistrae [0493A] arcis intrantes, arma insequentium Gallorum evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:1)
In eodem siquidem loco idem Stephanus, intelligens ab iisdem viris, pericula confratrum de die in diem magis accrevisse nempe famis intolerantiam, Turcorum jactantiam et assultus, virorum et equorum cladem diffisus est vitae, minime se tutum credens in hoc loco, nec siccum iter insistere ausus, navigio reditum suum ac diffugium cum praedictis principibus parat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:3)
«Cur desperatis, de Dei auxilio diffidentes in tot adversis quae superveniunt, et confratres, humile et pedestre scilicet vulgus, fide vestra deficiente, deserere aut fugam inire disposuistis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:3)
State, et virili animo vobis adversantia pro Christi nomine sufferte, fratresque vestros nequaquam in tribulatione deseratis, nec Dei iram incurratis, cujus gratia et misericordia non deficiet in se confidentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:4)
Transactis deinde aliquot diebus, omnis primatus et duces Christiani exercitus adhuc haesitantes et vitae diffidentes in tot adversitatibus, et famis pestilentia, bellumque cum tot nationibus committere metuentes, eo quod viribus hominum et equorum valetudine exhausti essent, consilio inito, decreverunt [0505C] legationem mittere Corbahan magistro et principi exercitus et obsidionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:1)
[0517B] Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:1)
Tandem de hoc diu dubitantibus plurimumque consilii habentibus, et Baldewinum ab ingressu praesidii [0522D] ex toto avertentibus, decretum est utrinque ut Baldewinus cum sociis in valle praestolaretur, et duodecim ex sociis, in quibus confideret, ad arcem suscipiendam praemitteret, qui eam suae ditioni, clavibus serisque sumptis, potenter subjicerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:1)
nam precibus eos ab incepto avertere prorsus diffidebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:8)
Ibi quoque Sarraceni in virtute sua confidentes et ab urbe Sidone euntes, lacessere praesumebant exercitum, caesis peregrinis in urbis hujus regione victum et necessaria quaerentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION