라틴어 문장 검색

interim gratus fit iocis decor, qualis est ille apud M. Tullium pusio, qui cum maiore sorore , et, Flavius, qui cornicum oculos confixit, et pro Milone illud heus tu Rufio, et erucius Antoniaster.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:5)
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:1)
Ergo virtutes inter se pares sunt et opera virtutis et omnes homines, quibus illae configere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:3)
Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:5)
quod late furere coepit et omnes appetit, undique configitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:4)
ubicumque arietaveris, solveris.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:3)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
adice dentium inter se arietatorum ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam est apris tela sua adtritu acuentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:1)
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)
" At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere.
(세네카, De Providentia, book 1 56:1)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 143:3)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
Hic ipse Megaram nempe confixam suis stravit sagittis atque natorum indolem Lernaea figens tela furibunda manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:3)
"ferte retro bellum captaeque impingite Lernae relliquias turpes, confixaque terga foventes Inachus indecores pater aversetur alumnos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권344)

SEARCH

MENU NAVIGATION