라틴어 문장 검색

Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 346)
Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2140)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:2)
Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem motum confingitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 5:8)
Fortunam cuique mores confingunt sui.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F15)
Haec neque vera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 5:1)
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:7)
consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 238:1)
seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 20:1)
cum vinum animos incendisset, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 88:1)
Via una corruptelae Bacchanalia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:1)
scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 105:1)
ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION