라틴어 문장 검색

et ut Vasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum.
(단테 알리기에리, Epistolae 83:3)
O quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:1)
' tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, quod sitis exurat miseros atque arida torrat, aut aliae cuius desiderium insideat rei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:12)
inde cadunt vires aliqua ratione revictae, aut pereunt res exustae torrentibus auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:10)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:3)
Et domus Herculei custos Pinaria sacri Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 12:2)
— Pallasne exurere classem Argivum?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:4)
— Maria ante exurere Turno Quam sacras dabitur pinus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 16:3)
Non pondera rerum, Non momenta sumus, numquam felicibus armis Usa manus, patriae primis a sedibus exsul, Et post translatas exustae Phocidos arces Moenibus exiguis alieno in litore tuti, Illustrat quos sola fides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:19)
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni, Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis Sufficiunt spatio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:62)
tali tua membra sepulcro, Talibus exuram Stygio cum carmine silvis, Ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:15)
Nunc quis ad exustam Cancro torrente Syenen Ibit, et imbrifera siccas sub Pleiade Thebas, Spectator Nili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:15)
laceros exurere crines?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION