라틴어 문장 검색

Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter, Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 22:2)
Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vices uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento, praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitude, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo transgressu necati inedia vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 5:1)
Et pervenit usque ad supradictum fluvium, ubi Ora confluit in Albia;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 76:4)
Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:1)
Tunc domnus rex Carolus supradictum dictum iter peragens usque ad Rimee pervenit super fluvium Wisora, ubi confluit Waharna.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:2)
de australi vero parte Danubii ad Cumeoberg, de alia vero ripa in loco, qui dicitur Camp, quia sic nominatur ille fluvius, qui ibi confluit in Danubio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:8)
Et confluebat ad eos multitudo magna gentis huius, tam divitum quam etiam ceterorum, diversa munera deferentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:5)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
(아풀레이우스, 변명 50:6)
inquit (In feminam divinam, ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:8)
"Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:6)
"Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus I frater meus sub istis oculis miser iugulatus est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:20)
"Tunc ut novitas consuevit ad repentinas visiones animos hominum pellere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:54)
"iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:12)
"confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION