라틴어 문장 검색

Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:7)
Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
sin animosi et audaces, praecipitabit conatus et machinationes eorum, neque est sine periculo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:12)
Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장19)
Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장10)
Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장15)
Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장43)
Uelox praecipitat rota
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 35:1)
— An sectanda nouerunt, sed transuersos eos libido praecipitat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:26)
Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:16)
Concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:19)
Confluat alterni quod trahit unda uadi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 6:1)
Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur, fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:10)
Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:4)
Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION