라틴어 문장 검색

et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in viola) infundantur post singulas quartas horae violae novae et recentes ad sexies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:8)
Ac primo sunt quaedam virtutes quae non subsistunt nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum configuratione et fabrica universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:3)
quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:4)
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장53)
Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장34)
Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장16)
hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장26)
Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:8)
— Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:16)
Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:20)
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:1)
— Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:25)
quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:37)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION