라틴어 문장 검색

Baldewinus vero frater ducis Godefridi, Petrus comes de Stadeneis, Reinardus comes de Tul civitate, vir magnae industriae, Baldewinus de Burg, juvenis praeclarus, conjuncti per amicitiam, alio itinere divisi, per dies tres ab exercitu errantes per loca deserta montium et ignota, gravi afflicti jejunio necessariorumque penuria, tandem per errorem perplexarum viarum in cujusdam montis cacumine casu constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:3)
His ordinatis et constitutis, profecti sunt a Tarso Baldewinus et sui, conjunctis armis et viribus in tubis et cornibus et potentia magna regia via gradientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:13)
Pulait, cujus milites et arma sunt copiosa, ad opem nobis conferendam similiter admonete, eo quod nobis sit semper foedere conjunctus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:5)
Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari jussit, dum videret si in ejus redemptione aliquid magni pretii consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:5)
Moxque renovato foedere, amiticia duci [0519B] inviolabili conjunctus est in aspectu omnium qui aderant, promittens se stabilem et nunquam alienari a societate ipsius ducis et Christianorum familiaritate ac dilectione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:4)
Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:5)
His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma brevi intervallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique voce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti conjuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:1)
Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:7)
Stemus igitur in nomine Domini nunc conjuncti, etsi pauci, virtus Dei magna ad omnia, qui pro ejus gratia parati sumus instare et sustinere pericula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:7)
Nec mora, his quatuor conjunctis et conspiratis in Christi nomine ex admonitione Veneti ad omnem assultum urbis, viginti milites Tankradi in momento eis adjuncti sunt, unanimiter sic conspirati, ut ex machina hac compositam turrim urbis penetrare, aut certe ante eamdem turrim in eodem loco vellent deperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:8)
Ab illo siquidem die cardinalis et [0596C] patriarcha in summa amicitia conjuncti sunt, facientes sibi cumulos ex oblationibus fidelium, ciborum vinique ac potus plenitudine nocte ac die in locis remotis perfruentes, omnia tamen haec rege ignorante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:3)
Sic calumniatus et humiliatus Donimanus ex industria Solymani, coepit multis lamentationibus ac crebris suspiriis hoc infortunium suum rememorari in audientia universorum amicorum suorum, quatenus eorum adjutorio aliquam vindictam de illatis sibi injuriis consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:5)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:1)
Multis enim rationibus debemus ylariter helimosinas facere, quia "Ilaremdatorem diligit Deus," ut dixit Apostolus in epistola sua ad Corinthios,et quia predicta bona inde consequimur, et quia cum damus helimosinas noneas ammittimus, sed nobis eas conservamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION