라틴어 문장 검색

Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbaros ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 3:1)
Qui concatervatis copiis fremituque minaci, sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit, et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas eisdem opposuit manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 38:1)
Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 41:1)
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 2:1)
Qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi, per legiones singulas quingenteni leguntur armati, usu prudenter bellandi comperti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:1)
Cumque prope se coniungerent, fideles Christi oraverunt dicentes:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 159)
Cuique cum de patruum suum compertum fuisset quod esset in Papia, ceperunt homines qui se Carlito coniunxerunt multa malitia facere;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 187)
cumque exercitum suum adunare vellet et cum eo bellum gerere, quidam de suis, in quorum fidelitatem maxime confidebat, ab eo defecti, ad Carlemannum se coniungebat.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 192)
Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:8)
Et cum pervenisset domnus Carolus rex Wormatiam, et omnes istas causas audiens, coniunxit synodum ad eandem civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:1)
et coniungentes se ad supradictam civitatem ex utraque parte exercitus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:5)
Et supranominati missi in via audientes, quod Saxones rebellati fuissent, coniungentes supradictam scaram, inruerunt super Saxones et nullum mandatum exinde fecerunt domno Carolo regi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:9)
Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:1)
Et inde cum victoria venit suprascriptus gloriosus rex ad Paderbrunnen, ibi coniungens exercitum suum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:7)
Et perrexit, ubi iterum Saxones se coniunxerunt, ad fluvium, cuius vocabulum est Hasa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION