라틴어 문장 검색

cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt?
(아풀레이우스, 변명 45:11)
"Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:8)
tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:3)
"En conscientia:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:6)
Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:3)
"sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:7)
"Nec te conscientia stimulat, sed affectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:14)
"est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:6)
"Ultrices habebis pronubas, et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:90)
Et tamen taciti vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:3)
Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marita domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate in- simulat privigni veneno filium suum interceptum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:3)
Nec tantillum cruciarius ille vel fortuna tam magni iudicii vel confertae conspectu curiae vel certe noxia conscientia sua deterritus, quae ipse finxerat quasi vera asseverare atque asserere incipit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:7)
"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:10)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION