라틴어 문장 검색

Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:1)
Quid, si, quae vitia aut incommoda sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in adversariis exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocre peccatum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:1)
Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 104:3)
iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 104:3)
neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 7:3)
sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, curiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 15 3:5)
discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 4:2)
non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장3)
Et quamquam Cicero Crassum a. u. c. 701. et Clodium a. 702. interfectos dialogi licentia sibi adesse potuit fingere, non tamen post mensem anni 708. Iunium, quo Cato mortem sibi Uticae conscivit, conditum hoc opusculum esse videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:13)
et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is a rege Ptolomaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:9)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
exprobrare enim censenti ambitionem videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 6:2)
parcite praecipue vitia exprobrare puellis, utile quae multis dissimulasse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 90:2)
Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION