라틴어 문장 검색

E quibus primum mihi psallat hymnus qui Tolosatem tenuit cathedram, de gradu summo Capitoliorum praecipitatum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:20)
"qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:10)
Nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultandum non communicavit, late tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:11)
Nam apud spectacula et in cathedra sedetur et in via statur;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:4)
"infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit."
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:8)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)
et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.6)
hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII. 1:4)
Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:13)
Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:1)
ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION