라틴어 문장 검색

Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Nam hac, inquit, maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 17:1)
eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:2)
Deus optimus maximus celsitudinem vestram conservet incolumem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:10)
Regina, consors eius, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret) beasset, parum apud eum potuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:5)
Majestatem tuam diu sevet incolumem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:22)
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator, Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo, Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus, Incolumes extra deducens remige dextra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:5)
Haec dicit Dominus: " Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra.
(불가타 성경, 나훔서, 1장12)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:8)
Nam quid ego de regum familiaribus disseram — Cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:14)
Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.
(카이사르, 아프리카 전기 8:6)
Quae naves ventum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes pervenerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 34:7)
Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit incolumes.
(카이사르, 아프리카 전기 66:4)
Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION