라틴어 문장 검색

tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장56)
Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:12)
Xerxes, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:2)
creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X75)
nam transversa feros exibant dentis adactus iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres concidere atque gravi terram consternere casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:6)
it stridor, et alte Consternunt terram concusso stipite frondes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:2)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
Tunc inopes undae praerupta cingere fossa Caesar avet, nec castra pati contingere ripas, Aut circum largos curvari brachia fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:6)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
praeruptus in altum levatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1054)
et melius 'proruptum', quam 'praeruptum' legere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2465)
exuberante fluctu, ut cumulo praeruptus aquae mons.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4982)
sonus excitat omnis consternat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7282)
consternunt implent, cumulant, ut strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4441)
et est epitheton sumptum ex tempore, hoc est qui non consternaris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 172)

SEARCH

MENU NAVIGATION