라틴어 문장 검색

Da itaque veniam quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum, facio quod me facere sarcinae nostrae cura constringit.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:6)
Foris autem ab ecclesia constitutus et separatus a compage unitatis et vinculo caritatis aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:4)
Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατα` φύσιν γίνονται, id est, si natura ipsa rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 8:1)
Absoluta enim et suprema potestas seipsam constringere non potest, neque, quod natura revocabile est, figi potest, non magis quam si quis testamento suo declaraverit quod si testamentum novum conderet illud irritum esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:12)
Quamprimum enim coepit subsidium exigi in provincia Cornibiae, populus confestim murmura et verba odiosa iactare coepit, cum Cornubienses genus hominum essent animis obstinatum, corporis compage et viribus robustissimum, quique duriter in terra sterili degerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:3)
Itaque natura, quae saepenumero vinculis fortunae feliciter constringitur et fraenatur, coepit praevalere et praedominari effroenis in animo regis, affectus suos et cogitationes (tanquam gurgite forti) impellendo ad corrogandos et accumulandos thesauros.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:2)
14. Corpore erat Henricus decoro, statura iusta paulo procerior, erectus, et membrorum compage bona, sed gracilis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 13:1)
Illic enim adversarius disputatione vincitur et constringitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:3)
sed multo magnis naturae constrictae et vexatae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:2)
Assensum itaque constringit, non res.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 29:2)
Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 239:1)
Ex quo ostenditur formam gravis sive ponderosi dominari simpliciter in copia materiae, et non in arcta compage.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:8)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
veluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:15)
maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION