라틴어 문장 검색

A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:1)
Qualis populea maerens Philomela sub umbra, — Qualis commotis excita sacris Thyas, — Qualem virgineo demessum pollice florem, et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 7:3)
At pro consultatione inferorum descensus ad eos cum comitatu sacerdotis inducitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 14:2)
Et duas parabolas temeravit, ut unam faceret, trahens hinc ignem inde torrentem, et dignitatem neutrius inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:1)
Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 15:3)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
His praetermissis, quae animam parabolae dabant, velut exanimum in Latinis versibus corpus remansit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:3)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse videretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:1)
Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut, cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 2:1)
Ceterum consultationem mihi debitam non omitto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:2)
Interpellat Euangelus pergentem consultationem et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 1:1)
Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 27:2)
Quia me ordo, ait, ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad convivium sermo qui longius a mensa iam fuerat evagatus et ad alias transierat quaestiones.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 1:2)
Adiecta hac una consultatione reticebo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION