라틴어 문장 검색

et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore.
그리고 그를 지하로 던지고서는 그곳을 잠그고 그 위에다 봉인을 하여, 천 년이 끝날 때까지 다시는 민족들을 속이지 못하게 하였습니다. 그 뒤에 사탄은 잠시 풀려나게 되어 있습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 20장3)
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.
나머지 죽은 이들은 천 년이 끝날 때까지 살아나지 못하였습니다. 이것이 첫 번째 부활입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 20장5)
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo
천 년이 끝나면 사탄이 감옥에서 풀려날 것입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 20장7)
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: " Sitio ".
그 뒤에 이미 모든 일이 다 이루어졌음을 아신 예수님께서는 성경 말씀이 이루어지게 하시려고 “목마르다.” 하고 말씀하셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장28)
Quo completo reversus sum in Franciam, maxime ut de divinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster Guillhelmus in episcopatu Catalaunensi pollebat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 7:3)
atque ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:2)
Addebant etiam nec me aliter philosophiae cursum consummare, nec ad ejus pervenire metam, aut aliquem ex ea me fructum colligere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:4)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)
Cum itaque mundus, juxta philosophos, universa concludat, ut nil extra ipsum divinitus disponendum relinquatur, recte anima mundi sicut et anima hominis dicta est, cum universa vis animae in eo consummetur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:12)
VI. Cum autem ad potentiam seu firmitatem divinae naturae ipsa ejus incommutabilitas pertineat, de ipsa nunc nobis disserendum occurrit, praecipue cum ex quibusdam quae ipse operatur, sicut et nos ipsi, variari videatur, cum videlicet aliqua modo faciat, modo ab eisdem completis quiescat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:1)
Unde et de ipso scriptum est, quod completis operibus suis, quae sex diebus operatus est, septimo requievit (Gen. II, 2), hoc est ab operando cessavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:2)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, velit completum, sicut ante voluerat complendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:8)
XI. Talique exitu crucis mortificationem, quam iugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini sui secutus vestigia, consummavit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:1)
Inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION