라틴어 문장 검색

Barbaries quam nulla notat, sic ergo loquendi Recte scribendique uiam sectatur et artem Assequitur, damnat uicium toleratque figuram, Perfundensque uirum Pegasei nectare fontis, Turba poetarum docet illum uerba ligare Metris et dulci carmen depingere rithmo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:9)
Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
Sed minime alimenta in locis desertis reperire aut investigare potuerunt, nimiam ibi tolerantes penuriam, quia plaustra et currus, frumentum, hordeum, carnesque ferentes ad edendum, supra duo millia amiserant, neminem videntem aut aliquid offerentem invenientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:16)
- Occiso duce, Baldewinus subrogatus venalem arcem Samusart emere primo contempsit, postmodo consilio suorum rebus pretiosissimis comparavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 47:2)
erant enim cives Sarraceni, qui sibi resistebant, et tributa dare contemnebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:2)
Dum haec longo tempore indigentia magis ac magis accresceret, et plurimi prae imminutione necessariarum rerum desperarent, Baldewinus, qui Edessam civitatem vel Rohas dux promotus subjugaverat, plurima talenta auri et argenti fratri suo, duci Godefrido, Roberto Flandrensi, Roberto Northmannorum comiti, Reymundo, caeterisque praepotentibus, per Gerardum, nimium sibi familiarem, misit, ad instaurandam defectionem, quam tales et tam nobiles principes comperit tolerare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:2)
» Quod audire, ne dum facere, contempsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:8)
Si autem hoc a Christianis decretum contempseris, certus sis quia crastina luce universi tecum praelia conserent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:5)
sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:7)
Tandem Turci cum principe suo, videntes manum suorum exiguam pondus belli et tot millium assultus tolerare non posse, data mutuo fide et dextris de vita et salute sua, impetraverunt quatenus urbem reddentes, pacifice exirent, et conductum ipsius regis usque in Damascum haberent, in qua princeps magnificus Donimani frater dominari perhibetur, qui nunc cum praefatis Turcis ab urbe Jerusalem ejectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:2)
- Donimanus, princeps Turcorum, obsessis Malatinae Christianis contemnitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 55:3)
Baldewinus, his nimis et tam saevo rumore imperterritus, omnia in Christi nomine se tolerare profitetur, et nunquam pro tot nationum millibus in unum collectis iter suum in Jerusalem velle differre, sed usque ad sanguinem et mortem cum illis dimicare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:4)
sicque crastina die solerti providentia quodque periculum tutius inirent, ac pro nomine Jesu martyrium [0587A] recipientes, nihil tolerare dubitarent adversi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:14)
- Patriarcha ratione victus, milites se procurare promisit, quod tamen implere contempsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 122:2)
sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION