라틴어 문장 검색

has inter species smaragdina gramine verno prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus, te quoque conspicuum structura interserit, ardens chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1248)
neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 53:3)
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:2)
nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 354:1)
namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:1)
interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:2)
plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:1)
translata probari nisi in contextu sermonis non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:1)
crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu aliquid priore insequitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:1)
unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 210:3)
quidam synecdochen vocant et cum id contextu sermonis quod tacetur accipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:2)
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 282:1)
alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi . longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 286:1)
ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua ἀλληγορίαν sic hoc schema faciat tropos ille contextus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:4)
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et quo possit insistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION