라틴어 문장 검색

Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:6)
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:1)
Rutuli somno vinoque soluti conticuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:9)
At regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum monitura tenebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:1)
gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque Zethi, dissiluit, donec suspecta severo conticuit lyra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1818)
ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota fere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus, apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 190:2)
ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 237:1)
at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:2)
si quis admoverit aurem, conticescent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:5)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:7)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 11:2)
Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 31:1)
quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION