라틴어 문장 검색

Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
Unde fumus angustius penetrans, ideoque spissior, quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium afflatu semustos, prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis, ad signa repedavit ocius miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:3)
Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 2:1)
Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter , ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 12:1)
Pariaque deinde metuens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per Daciam ripensem, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas, quem appellant Acontisma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 12:1)
marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 17:2)
Quocirca forati pilis et gladiis, cecidere complures, absque his quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 3:2)
cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 7:2)
Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 6:2)
Et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et proscripti Romani rem mobilem (ut iussum est) scrutaretur, inter chartas eius inventa est et Meteri cuiusdam epistula, id continens Domino patrono Romano Meterius, et in fine post multa nihil ad rem pertinentia:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 26:1)
Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, inducitur globus, vertices ipsos continens rerum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 34:1)
Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:2)
Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:3)
Sed in ipso proeliorum ardore, infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius, et splendore consimili, proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION