라틴어 문장 검색

Et, si illum audiam, de continentia et temperantia dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:10)
Sin quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit visum, - etsi haec quidem nosse debet orator - , cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 67:1)
Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque vitiis dicendum oratori putemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 67:1)
et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:6)
Neque semper utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:4)
Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen- tur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 3:2)
unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:8)
cuius quidem ego villam contemplans, abest enim non longe a me, admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:4)
nostra continentia et diligentia esse satis faciemus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 3 6:5)
nec iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 11:4)
laetari te nostra moderatione et continentia video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 3:3)
mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 3 2:5)
S. D. M. CATONI summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administrarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 45)
quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION