라틴어 문장 검색

Is se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:2)
"adiurati enim per deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:10)
Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:3)
tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:1)
Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:6)
Igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:2)
Exin prostratum terra, graviter saucium, Resupinum in caelo contueri maximum ac Mirificum facinus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:4)
exin prostratum terra, graviter saucium, resupinum in caelo contueri maximum ac mirificum facinus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 66:4)
mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 16 1:2)
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:3)
Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:1)
Exsilio et pedibus nudis tunicaque soluta omne iter ingredior, nullum iter expedio.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:3)
' Dum haec dicit, exsiluit cathedra adversoque parieti caput ingenti impetu impegit et corruit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:19)
Delphinus, quasi invitet et revocet, exsilit mergitur, variosque orbes implicat expeditque.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION