라틴어 문장 검색

sed nec turgida contumeliosi lectoris nimium verebor ora, si tamquam gravior severiorque nostrae Terpsichores iocum refutans rugato Cato tertius labello narem rhinoceroticam minetur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem55)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
verum enimvero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id contumeliosum plebi est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 50:1)
hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 60:1)
ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal, potuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 676:1)
et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 479:1)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)

SEARCH

MENU NAVIGATION